MARONITAE

MARONITAE
MARONITAE
populi Palaestinae, in Libano. Item a Marone quodam dicti: Iacobitarum, Nestorianorum et Monothelitarum deliria olim secuti, secessione ab illis factô, sub Balduino IV. Rege Hierosolymitano et Almerico Patriarcha Latino Antiocheno post ann. 500. cum Latinis coaluisse dicuntur. Postmodum horum in Oriente rebus in deterius Iruentibus, refrixit amicitia, sed A. C. 1445. sub Eugenio Iv. misiô in Cyprum legatô, redintegrata narratur, etc. Linguâ utuntur, quae aliquid ex Syriaca mutuatur. Iacobitisque ac Nestori???nis quoque communis est, quamvis hi illam paulo aliter pronuntient, scribantque. Commercium cum Arabibus effecit, ut hodie non nisi in sacris illâ utantur, exceptis 5. aut 6. circiter vicis, qui maiorum linguae tenaces exstiterunt, quae miscella quaedam ex Syriaca et Arabica est. Se Telmitd Roumie, i. e. discipulos Romae vocant, Patriarcham habent, Archiepiscopos, Episcopos et circiter 150. parochos. Sedes Patriarchae Canobinum est, monasterium in rupe exstructum: A Turcis saepe, quibus subsunt, in proximos montes se subducere coguntur, tam inopes, ut etiam Episcopi illorum victum sibi manuariis artibus quaerere necesse habeant. Colunt autem hortos, et agros. Quamprimum Epistola vel Euangelium a Ministro, Syriace praelectum est, mox idem Arabice exponit, quae lingua omnibus nota est: Inter legendum Auditores caput motitantes secum submurmurant Num. i. e. omnino, et Eynam. i. e. certe, profecto confirmantes aliquando iuramento, Eynala, hanc esse veritatem Dei. Ieiunia per annum observant quatuor: Sacerdotes magnô honore colunt, qui caeruleâ in pileo fasciâ a reliquis distincti, coniugati sunt; cum Episcopi bibunt, reliqui vel surgunt honoris ergo, vel humi se prosternunt, felicia ipsis apprecati. In Sacramentorum administratione ferme Occidentales sequuntur. Guil. Tyr. l. 22. c. 8. Iac. Vitriac. l. 1. c. 77. etc. Porro Ieiunia olim seu Quadragesimas observabant sex: Primam et Maiorem ante Pascha: Secundam Sanctorum Apostolorum: Tertiam Assumptionis Deiparae: Quartam Exaltationis S. Crucis: Quintam Nativitatis Domini: Sextam denique Ninives vel Ionae. Quadragesimam Paschalem auspicabantur ab hebdomade Sexagesimae: secundam a feria 2. post Dominicam Trinitatis, usque ad festum Petri et Pauli: tertia erat dierum 14. ante Festum Assumptionis: quarta unius septimanae: quinta 40. dierum ante Nativitatem: sexta denique trium dierum in hebdomade ante Septuagesimam. Et quidem, eâ hebdomade, quae Quadragesimam Maiorem praecedit, i. e. Sexagesimae, a carnibus abstinebant, reliquis cibis et vinô utentes usque ad Feriam 2. Quadragesimae. Ab hac vero usque ad Pascha, non carnes solum non, sed nec ova, aut pisces, manducabant, a vino insuper abstinentes. In secunda Quadragesima, carnibus, ovis et lacticiniis abstinebant, pisces tamen aliaque comedebant et vinum bibebant, idque bis de die; sic tamen ut non ante Meridiem. Idem observabant in Ieiuniis Assumptionis, S. Crucis et Nativitatis. Ieiunium Ninives simile erat ieiunio Maioris Quadragesimae. Hodie, magna ex parte, Romanae Ecclesiae tantum ieiunia observare, ait Car. du Fresne voce Quadragesima, ex filesaco de quadrages.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Francis Of Meyronnes — ▪ French philosopher French  François De Meyronnes,  Latin  Franciscus De Mayronis  born c. 1285, , Meyronnes, County of Provence died after 1328, , Piacenza, Lombardy       Franciscan monk, one of the principal philosopher–theologians of 14th… …   Universalium

  • AL EDRISI seu NUBIENSIS Geographus — AL EDRISI, seu NUBIENSIS Geographus praeclare aute annos 500. orbem in septem climata descripsit: Tempore Rogerii I. utriusque Siciliae Regis, A. C. 1151. Hunc ex Arabico Latinum fecêre Gabriel Sionita et Iohannes Hesronita, Maronitae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALBA — I. ALBA Graeca Belgrade Gallice nandor, Alba Hungarice, Griechisch Weissenburg Germanice, urbs munitiss. Hungariae, in Rascia provinc, ad confluentes Savi in Danubium in colle sub Turcis ab A. C. 1520. male pro Tauruno ponitur, e cuius ruinis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMICTUS — Anglis olim, an Amytte, primum ex sex indumentis Episcopo, in Ecclesia Romana, cum Presbyteris communibus: Sunt autem illa, Amictus, Alba, Cingulum, Stola, Manipulus et Planeta, uti habet Innocentius III. de Myster. Myssae l. 1. c. 10. Et quidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANACHORETA — ex Graeco, Α᾿νακωρητὴς, qui in solitudine degit, Monachus ex primaevo significatü, Eremita. Benedictus in Regulac. 1. Secundum genus (Monachorum) est Anachoretarum, i. e. Eremitarum. Inter quos tamen discrimen facir Isidor. de Eccles. Offic. c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CANDELARIA — Gallis olim la Candeliere, hodie la Chandeleur, Italis Candelora, item Santa Maria Candelara; Latinis etiam Festum Candelarum, et Festum S. Mariae Candelarum: Festum est in communione Romana Putificationis B. Mariae, de quo vide Durandum, l. 7. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CHOREPISCOPUS — quasi τȏυ χωροῦ, i.e. ruris Episcopus. Reperitur sub nascenti Ecclesia, sed incertâ origine, licet ab exemplo 70. Diaconorum, secundum Damasum, deductâ. Ideo institutus, vel potius substitutus, ut dum Episcopus civitatem, hic rus et villas, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMPLERE — in Ecclesia Romana dicitur is, qui officium quodvis Ecclesiasticum collectâ seu oratione concludit et complet. Unde Complenda, Completa et Completorium, offocium Ecclesiasticum, quod cetera diurna offcia compler et claudit, sub noctis proin… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CRYPTAE — I. CRYPTAE plurimae in Orbre celebres. E vivo alabastro excisae ac variis concamerationibus, velut ingentibus aulis, distinctae, in Aegypto Mumiarum seu medicatorum corporum receptacula sunt. Earum nobilissimam iuxta Memphim hodiernam seu Cairo,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FLABELLUM — inter ministeria sacra Eccl. Rom. habetur, apud Hariulfum l. 3. c. 3. Efficitur id e pavonum pennis, illuqueve Diaconus utitur, vel potius duo diaconi, ut habetur l. 8. Constit. Apost. c. 19. ex utraqueve parte altaris, ut dum sacra peraguntur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”